PYXIS

PYXIS
I.
PYXIS
in instrumento Ornatricum et Cosmetarum, e qua supercilia deprompta habes apud Petronium loco supra cit. voce Ornatrices. Vide quoque infra voce tonsor, ubi de barba Neronis in aurea pyxide condita et Iovi Capitolino consecrata. In Ecclesia Romana, dicitur vas, in quo reponuntur hostiae, ut aiunt, consecratae ad viaticum: Πυξίον; Pachymeri l. 7. c. 15. et 28. Meminit eius Leo IV. de Cura Pastorali, Super altare nihil ponatur, nisi capsae cum reliquiis Sanctorum ——— aut pyxis cum corpore Domini, ad Viaticum pro infirmis. quippe suspensa imminebat altari. Gervasius Dorobern. in Descript. Eccl. Cantuar. Suscepit a Monacho quodam pyxidem cum Eucharistia, quae desuper maius Altare pendere solebat, qua de re pluribus agit Car. du Fresne, in Descript. Aedis Sophianae, num 63. Plenius sic describitur, in Paenitentialis MS. Thuanaeo, Omnis presbyter habeat pyxidem, aut vas tantô Sacramentô dignum, ubi Corpus Dominicum diligenter vecondatur ad Viaticum recedentibus a saeculo: quae sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter possit Presbyter dicere insirmo, Corpus et sanguis Domini nostri Iesu Christi proficiat tibi ad slautem animae ac corporis. Consecrandum esse vas hoc sacrâ unctione, uti Calicem, volunt nonnulli: communior vero sententia est, simplicem sufficere benedictionem; quin imo non necessarium esse, ut deauretur instar Calicis. Habetur interim ex argento, auro, stanno, (quô casu frustulum telae cum amylo accommodatum, uti fit in corporalibus, imponendum esse, docet Suarezius) ebore inprimis. Pyxides enim, in quibus S. Eucharistia ad infirmos defertur, eburneae esse iubentur, propter casum: in Statutis Synodal. Odonis Episc. Paris. c. 5. num 5. et c. ult. num. 35. apud praefatum Car. du Fresne in Glossar. Formam pomi plerumque habet, unde πυξόμηλον Graecis dicitur, qui alias Ἀρτοφόριον vocant etc. Dominic. Macer in Hierolex. qui aliquando pro incensi navicula vocem usurpari, addit ex Ord. Rom. Vide
et Cl. Suicerum voce Πυξίον. Sed et Pyxides reliquiariae occurrunt, apud Leonem Ostiens. l. 3. c. 30.
II.
PYXIS
in tesserarum ludo, dicebatur turricula illa, quâ tesserae in tabulam fundebantur, de qua diximus supra in voce Pyrgus. Scholiastes Iuvenalis, Fritillus pyxis cornea, quae φιμὸς dicitur Graece. Pyxides enim dicebantur, cuiuscumque materiae essent: Veteribus vero ex buxo fiebat, unde nomen. Ausonius in Professoribu. Epigr. 1. v. 27. de pyrgo,
——— quos praecipitante rotatu
Fundunt excisi per cava buxa gradus.
Postea ex cornu, vide d. l.
III.
PYXIS
urbs in mediterranea parte Oenotrorum, Steph.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Pyxis — Pour les articles homonymes, voir Pyxis (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Pyxis — [pik′sis] n. [ModL, short for Pyxis nautica, mariner s compass < L pyxis: see PYX] a S constellation between Puppis and Antlia: see ARGO (sense 2) …   English World dictionary

  • Pyxis — Pyx*is, n. [L.] 1. A box; a pyx. [1913 Webster] 2. (Bot.) A pyxidium. [1913 Webster] 3. (Anat.) The acetabulum. See {Acetabulum}, 2. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Pyxis — (v. gr.), 1) Büchse; daher P. nautĭca, Compaß; 2) Büchsenschildkröte …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pyxis [1] — Pyxis, Sternbild, s. Schiffskompaß …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pyxis [2] — Pyxis (griech.), elfenbeinerne, metallene, hölzerne oder steinerne Büchse zur Aufbewahrung von Hostien. Reliquien etc …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pyxis — (grch.), Büchse, ein Kästchen für die Hostien …   Kleines Konversations-Lexikon

  • pyxis — [pik′sis] n. pl. pyxides [pik′si dēz΄] [ME < L: see PYX] 1. a vase with a cover, used by the ancient Greeks and Romans 2. a small box or case 3. Bot. a dehiscent, dry fruit whose upper portion splits off as a lid, as the fruit of a pimpernel …   English World dictionary

  • Pyxis — Pour les articles homonymes, voir Pyxis (homonymie). Pyxis …   Wikipédia en Français

  • Pyxis — Infobox Constellation name = Pyxis abbreviation = Pyx genitive = Pyxidis symbology = the compass box RA = 9 dec= −30 areatotal = 221 arearank = 65th numbermainstars = 3 numberbfstars = 10 numberstarsplanets = 2 numberbrightstars = 0… …   Wikipedia

  • Pyxis — Als Pyxis (alt /neugriechisch: πυξίς, pyxís) bezeichnet man: eine elfenbeinerne, metallene, hölzerne oder steinerne Büchse zur Aufbewahrung von Schmuckstücken, siehe Pyxis (Behälter) eine kostbar verzierte, metallene, innen vergoldete Dose zur… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”